Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[28]
Sed haec quidem1 liberius ab eo dicuntur et saepius.
quod equidem non reprehendo; est enim tanti philosophi tamque nobilis audacter sua decreta defendere.
sed tamen ex eo, quod eam voluptatem, quam omnes
gentes hoc nomine appellant, videtur amplexari saepe2
vehementius, in magnis interdum versatur angustiis, ut
hominum conscientia remota nihil tam turpe sit, quod
voluptatis causa non videatur esse facturus. deinde,
ubi erubuit—vis enim est3 permagna naturae—, confugit4 illuc, ut neget accedere quicquam posse ad voluptatem nihil dolentis. at iste non dolendi status non
vocatur voluptas. 'Non laboro', inquit, 'de nomine'.
Quid, quod res alia tota est? “Reperiam5 multos, vel
innumerabilis potius, non tam curiosos nec tam molestos, quam vos estis, quibus, quid6 velim, facile persuadeam.” quid ergo dubitamus, quin, si non dolere
voluptas sit summa, non esse in voluptate dolor sit
maximus? cur id non7 ita fit? “Quia dolori non voluptas contraria est, sed doloris privatio.”
10.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.